DECLARATIO
Petri Martini Ngô-dinh-Thuc
quondam Archiepiscopi Huensis in Vietnam,
nunc Archiepiscopi titularis Bullae Regiae
Qualis est aspectus Ecclesiae Catholicae in conspectu nostro, his
diebus? Romae, regnat "Papa" Joannes Paulus secundus, circumdatus coetu
Cardinalium et multorum Episcoporum et praelatorum. Extra Romam,
Ecclesia Catholica apparet florida, cum suis Episcopis et Sacerdotibus.
Numerus catholicorum immensus est. Quotidie Missa celebratur in tantis
ecclesiis, et die Dominica, ecclesiae recipiunt permultos fideles ad
Missam audiendam et ad Sacram communionem accipiendam.
Sed in conspectu Dei, qualis est aspectus hodiernae Ecclesiae? Missae -
quotidiana et dominicalis in quibus assistunt - placentne Deo?
Nequaquam: quia ista Missa, eadem est pro catholicis et pro
protestantibus - ideo non placet Deo et invalida est. Unica Missa quae
placet Deo est Missa Sancti Pii quinti, quae celebratur a paucis
sacerdotibus et episcopis, in quibus sum Ego.
Ideo, in quantum possum, aperiam seminarium pro candidatis ad sacerdotium quod placeat Deo.
Praeter illam "Missam" non placentem Deo, multae sunt res quas rejicit
Deus, exempli gratia: in ordinatione sacerdotum, in consecratione
episcoporum, in sacramento confirmationis et extremae unctionis.
Insuper illi "sacerdotes" colunt:
1. modernismum,
2. falsum oecumenismum,
3. adorationem hominum,
4. libertatem amplectandi qualemcumque religionem;
5. nolunt condemnare hereseos, et expellere hereticos.
Ideo, quatenus episcopus Ecclesiae Catholicae Romanae, judico sedem
Ecclesiae Catholicae Romae vacantem esse, et oportet me, uti episcopus,
omnia facere ut Ecclesia Catholica Romae perduret ad salutem aeternam
animarum.
Monachii die 25 Februarii 1982
(sig.:) Petrus Martinus Ngô-dinh-Thuc
Archiepiscopus
***
Hic adjungo titulum quorumquam documentorum praeclarorum:
1. Bulla "Quo primum" Pii V.
2. Concilium Tridentinum, sess. XXII.
3. Breve "Adorabile eucharistiae" Pii VII., et Florentinum: Decretum
pro Armenis (Dz. 698); Decretum pro Jacobitis (Dz. 715).
4. Missale Romanum Pii V.: De defectibus in celebratione Missarum: "De defectibus formae".
5.
Constitutio "Auctorem fidei" Pii VI.; Decretum "Lamentabili" Pii X.;
Encyclica "Pascendi dominici
gregis" Pii X.
6. Florentinum: Decretum pro Jacobitis; Encyclica "Quanta Cura" Pii IX.; Bulla "Unam sanctam"
Bonifatii VIII.
7. Codex Juris Canonici, can. 1322.
8. Bulla "Cum ex apostolatus officio" Pauli IV.; Codex Juris Canonici, can. 188, n. 4.
9. Pontificale Romanum: De consecratione electi in episcopum: "Forma juramenti" et "Examen".
Monachii die 25 Februari 1982
(sig.:) Petrus
Martinus Ngô-dinh-Thuc
Archiepiscopus
|